- ASTACUS
- I.ASTACUSAsiae urbs, in Bithynia; in eodem Propontidis sinu, eôdemque locô aut propeeum, in quo postea Nicomedia condita fuit: sinum a se cognominat Astacensem, ab Astaco, Neptuni et Olbiae Nymphae filio. Arrianus in Bithynicis. Strabo Megarensium coloniam esle ait, l. 12. annô 3. Olymp. 17. deductam, Eusebius num. 1307. Est et civitas Acarnaniae. Plin. l. 5. c. 32. Priorem, quae in Bichynia, Lysimachus evertit, contemporaneus Zypoetae, Nichmedis patris, a quo Nicomedia ferme sub idem tempus condita est incolis Astaci eo traductis, uti auctor est Strabo l. 12. Κατεοκάφη (loquitur autem de Astaco) δ᾿ ὑπὸ Λυσιμάχου τοὺς δ᾿ οἰκήτορας μετήγαγεν εἰς Νικομηδειυν ὁ κτίσας ἀυτην`. Atque hinc forte factum, ut quidam Auctores scripserint, Nicomediam prius Astacum fuisse dictam, quorum opinionem, et illud adiuvisle videtur, quod non longe ab es loco, ubi erat Astacus sita, condendam curavit Nicomedes Nicomediam. Strabo Astacum, περὶ Νικομήδειαν, circa Nicomediam, collocat: Memnon Nicomediam ἀντικρὺ τῆς Α᾿ςτάκου conditam fuisse scribit etc. Salmas. ad Trebellium Pollionem in Gallienis, c. 4. Vide eundem ad Solin. p. 879.II.ASTACUSregio Byzantinorum, et Cephalleniae Colonia, Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.